Asinaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Ne sic fueris: ilico ego non dixero.
Arg.
  1. Em aspecta: rideo.
Dem.
  1. Vtinam male qui mihi volunt sic rideant.
Arg.
  1. Scio equidem quam ob rem me, pater, tu tristem credas nunc tibi:
  2. quia istaéc est tecum. atque ego quidem hercle ut verum tibi dicam, pater,
  3. ea res me male habet; at non eo, quia tibi non cupiam quae velis;
  4. verum istam amo. aliam tecum esse equidem facile possum perpeti.
D.
  1. At ego hanc volo.
A.
  1. Ergo sunt quae exoptas: mihi quae ego exoptem volo.
Dem.
  1. Vnum hunc diem perpetere, quoniam tibi potestatem dedi,
  2. cum hac annum ut esses, atque amanti argenti feci copiam.
A.
  1. Em istoc me facto tibi devinxti.
D.
  1. Quin te ergo hilarum das mihi?
Artemona
  1. Áin tu meum virum híc potare, óbsecro, cum fílio
  2. et ad amicam detulisse argenti viginti minas
  3. meoque filio sciente id facere flagitium patrem?
Parasitvs
  1. Neque divini neque mi humani posthac quicquam accreduas,
  2. Artemona, si huius rei mé mendacem inveneris.
Art.
  1. At scelesta ego praeter alios meum virum † frugi rata,
  2. siccum, frugi, continentem, amantem uxoris maxume.