Asinaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. At ego te opperiar domi.—
  1. Argyrippvs
    1. Age decumbamus sis, pater.
    Demaenetvs
    1. Vt iusseris,
    2. mi gnate, ita fiet.
    Arg.
    1. Pueri, mensam adponite.
    Dem.
    1. Numquídnam tibi moléstumst, gnate mí, si haec nunc mecum áccubat?
    Arg.
    1. Pietas, pater, oculis dolorem prohibet. quamquam ego istánc amo,
    2. possum equidem inducere animum, ne aegre patiar quia tecum accubat.
    Dem.
    1. Decet verecundum esse adulescentem, Argyrippe.
    Arg.
    1. Edepol, pater,
    2. merito tuo facere possum.
    Dem.
    1. Age ergo, hoc agitemus convivium
    2. vino ut sermone suavi. nolo ego metui, amari mavolo,
    3. mi gnate, me abs te.
    Arg.
    1. Pol ego utrumque facio, ut aequom est filium.
    Dem.
    1. Credam istuc, si esse te hilarum videro.
    A.
    1. An tu me tristem putas?
    D.
    1. Putem ego, quem videam aeque esse maestum ut quasi dies si dicta sit?
    Arg.
    1. Ne dixis istuc.