Asinaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Sequere hac. egone haec patiar aut taceam? emori
- me malim, quam haec non eius uxori indicem.
- ain tu? ápud amicam munus adulescentuli
- fungare, uxori excuses te et dicas senem?
- praeripias scortum amanti atque argentum obicias
- lenae? suppiles clam domi uxorem tuam?
- suspendam potius me, quam tu haec tacita auferas.
- iam quidem hercle ad illam hinc ibo, quam tu propediem,
- nisi quídem illa ante occupassit te, effliges scio,
- luxuriae sumptus suppeditare ut possies.
- Ego sic faciundum censeo: me honestiust,
- quam te palam hanc rem facere, ne illa existimet
- amoris causa percitum id fecisse te
- magis quám sua caúsa.
- At pol qui dixti rectius.
- tu ergo fac ut illi turbas lites concias;
- cum suo sibí gnato unam ad amicam de die
- potare, illam expilare narra.
- Ne mone,
- ego istud curabo.—