Asinaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- “Neque ullum verbum faciat perplexabile,
- neque ulla lingua sciat loqui nisi Attica.
- forte sí tussire occepsit, ne sic tussiat,
- ut cuiquam linguam in tussiendo proserat.
- quod illa aútem simulet, quasi gravedo profluat,
- hoc ne sic faciat: tu labellum abstergeas
- potius quam cuiquam savium faciat palam.
- nec mater lena ad vinum accedat interim,
- nec ulli verbo male dicat. si dixerit,
- haec multa ei esto, vino viginti dies
- ut careat.”
- Pulchre scripsti. scitum syngraphum.
- “Tum si coronas, serta, unguenta iusserit
- ancillam ferre Veneri aút Cupidini,
- tuos servos servet, Venerine eas det an viro.
- si forte pure velle habere dixerit,
- tot noctes reddat spurcas quot pure habuerit.”
- haec sunt non nugae, non enim mortualia.
- Placent profecto leges. sequere intro.—
- Sequor.—