Asinaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. istanc meretricem e proxumo Philaenium.
  2. estne hoc ut dico, Libane?
Lib.
  1. Rectam instas viam.
  2. ea res est. sed eum morbus invasit gravis.
Dem.
  1. Quid morbi est?
Lib.
  1. Quia non suppetunt dictis data.
Dem.
  1. Tune es adiutor nunc amanti filio?
Lib.
  1. Sum vero, et alter noster est Leonida.
Dem.
  1. Bene hercle facitis ét a me initis gratiam.
  2. verum meam uxorem, Libane, nescis qualis sit?
Lib.
  1. Tu primus sentis, nos tamen in pretio sumus.
Dem.
  1. Fateór eam esse importunam atque incommodam.
Lib.
  1. Posterius istuc dicis quam credo tibi.
Dem.
  1. Omnes parentes, Libane, liberis suis,
  2. qui mi auscultabunt, facient obsequellam†
  3. quippe quí mage amico utantur gnato et benevolo.
  4. atque ego me id facere studeo, volo amari a meis;
  5. volo mé patris mei similem, qui causa mea
  6. nauclerico ipse ornatu per fallaciam
  7. quam amabam abduxit ab lenone mulierem;