Asinaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Ego fecero. hem quid istúc est? ut tu incedis?
- demam hercle iam de hórdeo, tolutim ni badizas.
- Amabo, Libane, iam sat est.
- Numquam hercle hodie exorabis.
- nam iam calcari quadrupedo agitabo advorsum clivom,
- postidea ad pistores dabo, ut ibí cruciere currens.
- asta ut descendam nunciam in proclivi, quamquam nequam es.
- Quid nunc, amabo? quoniam, ut est libitum, nos delusistis,
- datisne argentum?
- Si quidem mihi statuam et aram statuis
- atque ut deo mi hic immolas bovem: nam ego tibi Salus sum.
- Etiam tu, ere, istunc amoves abs te atque † ipse me adgredere
- atque illa, sibi quae hic iusserat, mihi statuis supplicasque?
- Quem te autem divom nominem?
- Fortunam, atque Obsequentem.
- Iam istoc es melior.
- An quid est homini Salute melius?
- Licet laúdem Fortunam, tamen ut ne Salutem culpem.
- Ecastor ambae sunt bonae.
- Sciam ubi boni quid dederint.