Asinaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. O Libane, mi patrone, mi trade istuc. magis decorumst
  2. libertum potius quam patronum onus in via portare.
Phil.
  1. Mi Libane, ocellus aureus, donum decusque amoris,
  2. amabo, faciam quod voles, da istuc argentum nobis.
Lib.
  1. Dic igitur med aniticulam, columbam vel catellum,
  2. hirundinem, monerulam, passerculum putillum,
  3. fac proserpentem bestiam me, duplicem ut habeam linguam,
  4. circumda torquem brachiis, meum collum circumplecte.
Arg.
  1. Ten complectatur, carnufex?
Lib.
  1. Quam vero indignus videor?
  2. ne istuc nequiquam dixeris tam indignum dictum in me,
  3. vehes pól hodie me, si quidem hoc argentum ferre speres.
Arg.
  1. Ten ego veham?
Lib.
  1. Tun hoc feras argentum áliter a me?
Arg.
  1. Perii hercle. si verum quidem et decorum erum vehere servom,
  2. inscende.
Lib.
  1. Sic isti solent superbi subdomari.
  2. asta igitur, ut consuetus es puer olim. scin ut dicam?
  3. em sic. abi, laúdo, nec te equo magis est equos ullus sapiens.
Arg.
  1. Inscende actutum.