Asinaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Opta id quod ut cóntingat tibi vis.
- Quid si optaro?
- Eveniet.
- Opto annum hunc perpetuom mihi huius operas.
- Impetrasti.
- Ain vero?
- Certe inquam.
- Ad me adi vicissim atque experire.
- exopta id quod vis maxime tibi evenire: fiet.
- Quid ego aliud exoptem amplius nisi illud cuius inópiast,
- viginti argenti commodas minas, huius quas dem matri.
- Dabuntur, animo sis bono face, exoptata optingent.
- Vt consuevere, homines Salus frustratur et Fortuna.
- Ego caput huic argento fui hodie reperiundo.
- Ego pes fui.
- Quin nec caput nec pes sermoni apparet.
- nec quid dicatis scire nec me cur ludatis possum.
- Satis iám delusum censeo. nunc rém ut est eloquamur.
- animum, Argyrippe, advorte sis. pater nos ferre hoc iussit
- argentum ad ted.