Asinaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Age, mi Leonida, obsecro, fer amanti ero salutem,
  2. redime istoc benefició te ab hoc, et tibi eme hunc isto argento.
Leon.
  1. Nimis bélla es atque amabilis, et si hoc meum esset, hodie
  2. numquam me orares quin darem: illum te orare meliust,
  3. illic hánc mihi servandam dedit. ei sane bella belle.
  4. cape hoc sis, Libane.
Arg.
  1. Furcifer, etiam me delusisti?
Leon.
  1. Numquam hercle facerem, genua ni tam nequiter fricares.
  2. age sis tu in partem nunciam hunc delude atque amplexare hanc.
Lib.
  1. Taceas, me spectes.
Arg.
  1. Quin ad hunc, Philaenium, adgredimur,
  2. virum quidem pol optimum et non similem furis huius?
Lib.
  1. Inambulandum est: nunc mihi vicissim supplicabunt.
Arg.
  1. Quaeso hercle, Libane, sis erum tuis factis sospitari,
  2. da mi istas viginti minas. vides me amantem egere.
Lib.
  1. Videbitur. factum volo. redito huc conticinno.
  2. nunc istanc tantisper iube petere atque orare mecum.
Phil.
  1. Amandone exorarier vis ted an osculando?
Lib.
  1. Enim véro utrumque.
P.
  1. Ergo, obsecro, ét tu utrumque nostrum serva.