Asinaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- custos erilis, decus popli, thensaurus copiarum,
- salus interioris † corporis amorisque imperator.
- hic pone, hic istam colloca cruminam in collo plane.
- Nolo ego te, quí erus sis, mihi onus istuc sustinere.
- Quin tu labore liberas te atque istam imponis in me?
- Ego baiulabo, tu, ut decet dominum, ante me ito inanis.
- Quid nunc?
- Quid est?
- Quin tradis huc cruminam pressatum umerum?
- Hanc, cui , iube petere atque orare mecum.
- nam istuc proclive est, quo iubes me plane collocare.
- Da, meus ocellus, mea rosa, mi ánime, mea voluptas,
- Leonida, argentum mihi, ne nos diiunge amantis.
- Dic me igitur tuom passerculum, gallinam, coturnicem,
- agnellum, haedillum me tuom dic esse vel vitellum,
- prehende auriculis, compara labella cum labellis.
- Ten osculetur, verbero?
- Quam vero indignum visum est?
- at qui pol hodie non feres, ni genua confricantur.
- Quidvis egestas imperat: fricentur. dan quod oro?