Asinaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. ego complexum huius nil moror, meum autem hic aspernatur.
  2. proinde istud facias ipse quod faciamus nobis suades.
Arg.
  1. Ego vero, et quidem edepol lubens. interea, si videtur,
  2. concedite istuc.
Leon.
  1. Vin erum deludi?
Lib.
  1. Dignust sane.
Leon.
  1. Vin faciam ut te Philaenium praesente hoc amplexetur?
Lib.
  1. Cupio hercle.
Leon.
  1. Sequere hac.
A.
  1. Ecquid est salutis? satis locuti.
Leon.
  1. Auscultate atque operam date et mea dicta devorate.
  2. primum omnium servos tuos nos esse non negamus;
  3. sed tibi si viginti minae argenti proferentur,
  4. quo nos vocabis nomine?
Arg.
  1. Libertos.
Leon.
  1. Non patronos?
Arg.
  1. Id potius.
Leon.
  1. Viginti minae hic insunt in crumina,
  2. has ego, si vis, tibi dabo.
Arg.
  1. Di te servassint semper,