Asinaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. tun verberes, qui pro cibo habeas te verberari?
Arg.
  1. Vt vostrae fortunae meis praecedunt, Libane, longe,
  2. qui hódie numquam ad vesperum vivam.
Lib.
  1. Quapropter, quaeso?
A.
  1. Quia ego hanc amó et haec me amat, huic quod dem nusquam quicquam est,
  2. hinc med amantem ex aedibus eiecit huius mater.
  3. argenti viginti minae me ad mórtem appulerunt,
  4. quas hodie aduléscens Diabolus ipsi daturus dixit,
  5. ut hanc ne quoquam mitteret nisi ad se hunc annum totum.
  6. videtin viginti minae quid pollent quidve possunt?
  7. ille qui íllas perdit salvos est, ego qui non perdo pereo.
Lib.
  1. Iam dedit argentum?
Arg.
  1. Non dedit.
Li.
  1. Bono animo es, ne formida.
Leon.
  1. Secede huc, Libane, te volo.
Lib.
  1. Si quid vis.
Arg.
  1. Obsecro vos,
  2. eadem istac opera suaviust complexos fabulari.
Lib.
  1. Non omnia eadem aeque omnibus, ere, suavia esse scito:
  2. vobis est suave amantibus complexos fabulari,