Asinaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Facio lubens.
Phil.
  1. Vtinam sic efferamur.
Leon.
  1. O Libane, uti miser est homo qui amat.
Lib.
  1. Immo hercle vero,
  2. qui pendet multo est miserior.
Leon.
  1. Scio qui periclum feci.
  2. circum sistamus, alter hinc, hinc alter appellemus.
  3. ere, salve. sed num fumus est haec mulier quam amplexare?
Arg.
  1. Quidum?
Leon.
  1. Quia oculi sunt tibi lacrumantes, eo rogavi.
Arg.
  1. Patronus qui vobis fuit futurus, perdidistis.
Leon.
  1. Equidem hercle nullum perdidi, ideo quia numquam ullum habui.
Lib.
  1. Philaenium, salve.
Phil.
  1. Dabunt di quae velitis vobis.
Lib.
  1. Noctem tuam et vini cadum velim, si optata fiant.
Arg.
  1. Verbum cave fáxis, verbero.
Lib.
  1. Tibi equidem, non mihi opto.
Arg.
  1. Tum tu igitur loquere quod lubet.
Lib.
  1. Hunc hercle verberare.
Leon.
  1. Quisnam istuc adcredat tibi, cinaede calamistrate?