Asinaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- negotiosum interdius videlicet Solonem,
- leges ut conscribat, quibus se populus teneat. gerrae!
- qui sese parere apparent huius légibus, profecto
- numquam bonae frugi sient, dies noctesque potent.
- Ne iste hercle ab ista non pedem discedat, si licessit,
- qui nunc festinat atque ab hac minatur sese abire.
- Sermoni iam finem face tuo, huius sermonem accipiam.
- Vale.
- Quo properas?
- Bene vale, apud Orcum te videbo.
- nam equidem me iam quantum potest a vita abiudicabo.
- Cur tu, obsecro, immerito meo me morti dedere optas?
- Ego te? quam si intellegam deficere vita, iam ipse
- vitam meam tibi largiar et de mea ad tuam addam.
- Cur ergo minitaris mihi, te vitam esse amissurum?
- nam quid me facturam putas, si istuc quod dicis faxis?
- mihi certum est facere in me omnia eadem quae tu in te faxis.
- Oh melle dulci dulcior tu es.
- Certe enim tú vita es mi.
- complectere.