Asinaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. taciti auscultemus.
Leon.
  1. Attatae, modo hercle in mentem venit,
  2. nimis véllem habere perticam.
Lib.
  1. Quoi rei?
Leon.
  1. Qui verberarem
  2. asinos, si forte occeperint clamare hinc ex crumina.
Argyrippvs
  1. Cur me retentas?
Philaenivm
  1. Quia tui amans abeuntis egeo.
Arg.
  1. Vale.
Phil.
  1. Aliquanto ámplius valerem, si hic maneres.
Arg.
  1. Salve.
Phil.
  1. Salvere me iubes, quoi tu abiens offers morbum.
Arg.
  1. Mater supremam mihi tua dixit, domum ire iussit.
Phil.
  1. Acerbum funus filiae faciet, si te carendum est.
Lib.
  1. Homo hercle hinc exclusust foras.
Leon.
  1. Ita res est.
A.
  1. Mitte quaeso.
Phil.
  1. Quo nunc abis? quin tu hic manes?
Arg.
  1. Nox, si voles, manebo.
Lib.
  1. Audin hunc opera ut largus est nocturna? nunc enim esse