Asinaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- ubi amicae quám amico tuo fueris magis fidelis,
- ubi saepe ad languorem tua duritia dederis octo
- validos lictores, ulmeis adfectos lentis virgis.
- num male relata est gratia, ut collegam collaudavi?
- Vt meque teque maxime atque ingenio nostro decuit.
- Iam omitte ista atque hoc quod rogo responde.
- Rogita quod vis.
- Argenti vinginti minas habesne?
- Hariolare.
- edepol senem Demaenetum lepidum fuisse nobis:
- ut adsimulabat Sauream med esse quam facete!
- nimis aegre risum contini, ubi hospitem inclamavit,
- quod se absente mihi fidem habere noluisset.
- ut memoriter me Sauream vocabat atriensem!
- Mane dúm.
- Quid est?
- Philaenium estne haéc quae intus exit
- atque Argyrippus una?
- Opprime os, is est. subauscultemus.
- Lacrumantem lacinia tenet lacrumans. quidnam esse dicam?