Asinaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- ---
- eae núnc legiones, copiae exercitusque eorum
- vi pugnando periuriis nostris fugae potiti.
- id virtute huius † collegae meaque comitate
- factumst. qui me vir fortior ad sufferundas plagas?
- Edepol virtutes qui tuas non possis conlaudare
- sic ut ego possim, quae domi duellique male fecisti.
- ne illa edepol pro merito tuo memorari multa possunt:
- ubi fidentem fraudaveris, ubi ero infidelis fueris,
- ubi verbis conceptis sciens libenter periuraris,
- ubi parietes perfoderis, in furto ubi sis prehensus,
- ubi saepe causam dixeris pendens adversus octo
- artutos, audacis viros, valentis virgatores.
- Fateor profecto ut praedicas, Leonida, esse vera;
- verum edepol ne etiam túa quoque malefacta iterari multa
- et vero possunt: ubi sciens fideli infidus fueris,
- ubi prensus in furto sies manifesto et verberatus,
- ubi periuraris, ubi sacro manus sis admolitus,
- ubi eris damno, molestiae et dedecori saepe fueris,
- ubi creditum quod sit tibi datum esse pernegaris,