Asinaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- frugi tamen sum, nec potest peculium enumerari.
- Fortasse.
- Etiam † nunc dico Periphanes Rhodo mercator dives
- absente ero solus mihi talentum argenti soli
- adnumeravit et mihi crédidit, nequest deceptus in eo.
- Fortasse.
- Atque etiam tu quoque ipse, si esses percontatus
- me ex aliis, scio pol crederes nunc quod fers.
- Haud negassim.—
- Néqueon ego ted interdictis facere mansuetem meis?
- an ita tu es animata, ut qui matris éxpers imperio sies?
- Vbi piem Pietatem, si istoc more moratam tibi
- postulem placere, mater, mihi quo pacto praecipis?
- An decorum est adversari meis te praeceptis?
- Quid est?
- Hocine est pietatem colere, matris impérium minuere?
- Neque quae recte faciunt culpo neque quae delinquont amo.
- Satis dicacula es amatrix.
- Mater, is quaestus mihi est: