Asinaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- tibi quidem supplicium, carnufex, de nobis detur?†
- Atque etiam
- pro dictis vostris maledicis poenae pendentur mi hodie.
- Quid, verbero? ain tu, furcifer? erum nos fugitare censes?
- ei nunciam ad erum, quo vocas, iam dudum quo volebas.
- Nunc demum? tamen numquam hinc feres argenti nummum, nisi me
- dare iusserit Demaenetus.
- Ita facito, age ambula ergo.
- tu contumeliam alteri facias, tibi non dicatur?
- tam ego homo sum quam tu.
- Scilicet. ita res est.
- Sequere hac ergo.
- praefiscini hoc nunc dixerim: nemo etiam me accusavit
- merito meo, neque me alter est Athenis hodie quisquam,
- cui credi recte aeque putent.
- Fortassis. sed tamen me
- numquam hodie induces, ut tibi credam hoc argentum ignoto.
- lupus est homo homini, non homo, quom qualis sit non novit.
- Iam nunc secunda mihi facis. scibam huic te capitulo hodie
- facturum satis pro iniuria; quamquam ego sum sordidatus,