Asinaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- lingua poscit, corpus quaerit; animus orat, res monet.
- Ego te volui castigare, tu mi accusatrix ades.
- Neque edepol te accuso neque id me facere fas existimo.
- verum ego meas queror fortunas, cum illo quém amo prohibeor.
- Ecqua pars orationis de die dabitur mihi?
- Et meam partem loquendi ét tuam trado tibi;
- ad loquendum atque ad tacendum tute habeas portisculum.
- quin pol si reposivi remum, sola ego in casteria
- ubi quiesco, omnis familiae causa consistit tibi.
- Quid ais tu, quam ego unam vidi mulierem audacissimam?
- quotiens te votui Argyrippum filium Demaeneti
- compellare aut contrectare, conloquive aut contui?
- quid dedit? quid ad nos iussit deportari? an tu tibi
- verba blanda esse aurum rere, dicta docta pro datis?
- ultro amas, ultro expetessis, ultro ad te accersi iubes.
- illos qui dant, eos derides; qui deludunt, deperis.
- an te id exspectare oportet, si quis promittat tibi
- te facturum divitem, si moriatur mater sua?
- †ecastor nobis periclum magnum et familiae portenditur,
- dum eius exspectamus mortem, ne nos moriamur fame.