Asinaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Quin rem actutum edisseris? cupio malum nanciscier.
- Placide ergo unum quidquid rogita, ut adquiescam. non vides
- me ex cursura anhelitum etiam ducere?
- Age, age, mansero
- tuo arbitratu, vel adeo usque dum peris.
- Vbinam est erus?
- Maior apud forumst, minor hic est intus.
- Iam satis est mihi.
- Túm igitur tu dives es factus?
- Mitte ridicularia.
- Mitto. --- istuc quod adfers aures exspectant meae.
- Animum adverte, ut aeque mecum haéc scias.
- Taceo.
- Beas.
- meministin asinos Arcadicos mercatori Pellaeo
- nostrum vendere atriensem?
- Memini. quid tum postea?
- Em ergo is argentum huc remisit, quod daretur Saureae
- pró asinis. adulescens venit modo, qui id argentum attulit.
- Vbi is homost?