Asinaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Iam devorandum censes, si conspexeris?
- Ita enim vero. sed tamen, tu nempe eos asinos praedicas
- vetulos, claudos, quibus subtritae ad femina iám erant ungulae?
- Ipsos, qui tibi subvectabant rure huc virgas ulmeas.
- Teneo, atque idem te hinc vexerunt vinctum rus.
- Memor es probe.
- verum in tonstrina ut sedebam, me infit percontarier,
- ecquem filium Stratonis noverim Demaenetum.
- dico me novisse extemplo et me eius servom praedico
- esse, et aedis demonstravi nostras.
- Quid tum postea?
- Ait se ob asinos ferre argentum átriensi Saureae,
- viginti minas, séd eum sese non nosse hominem qui siet,
- ipsum vero se novisse callide Demaenetum.
- quoniam ille elocutus haec sic—
- Quid tum?
- Ausculta ergo, scies.
- extemplo facio facetum me atque magnificum virum,
- dico med esse atriensem. sic hoc respondit mihi:
- “ego pol Sauream non novi neque qua facie sit scio.