Asinaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Quid istud est negoti?
Leon.
  1. Certum est credere.
Lib.
  1. Audacter licet.
Leon.
  1. Sis amanti subvenire familiari filio,
  2. tantum adest boni improviso, verum commixtum malo:
  3. omnes de nobis carnificum concelebrabuntur dies.
  4. Libane, nunc audacia usust nobis inventa et dolis.
  5. tantum facinus modo invéni ego, ut nos dicamur duo
  6. omnium dignissumi esse, quo cruciatus confluant.
Lib.
  1. Ergo mirabar quod dudum scapulae gestibant mihi,
  2. hariolari quae occeperunt, sibi esse in mundo malum.
  3. quidquid est, eloquere.
Leon.
  1. Magna est praeda cum magno malo.
Lib.
  1. Si quidem omnes coniurati cruciamenta conferant,
  2. habeo opinor familiare tergum, ne quaeram foris.
Leon.
  1. Si istam firmitudinem animi óptines, salvi sumus.
Lib.
  1. Quin si tergo res solvenda est, rapere cupio publicum:
  2. pernegabo atque obdurabo, periurabo denique.
Leon.
  1. Em ista virtus est, quando usust qui malum fert fortiter;
  2. fortiter malum qui patitur, idem post potitur bonum.