Asinaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- nam si quid sceleste fecit, lingua pro illo perierat.
- Adproperabo, ne post tempus praedae praesidium parem.
- Quae illaec praeda est? ibo advorsum atque electabo, quidquid est.
- iubeo te salvere voce summa, quo ad vires valent.
- Gymnasium flagri, salveto.
- Quid agis, custos carceris?
- O catenarum colone.
- O virgarum lascivia.
- Quot pondo ted esse censes nudum?
- Non edepol scio.
- Scibam ego te nescire, at pol ego, qui ted expendi, scio:
- nudus vinctus centum pondo es, quando pendes per pedes.
- Quo argumento istuc?
- Ego dicam, quo argumento et quo modo.
- ad pedes quando adligatumst aequom centumpondium,
- ubi manus manicae complexae sunt atque adductae ad trabem,
- nec dependes nec propendes—quin malus nequamque sis.
- Vae tibi.
- Hoc testamento Servitus legat tibi.
- Verbivelitationem fieri compendi volo.