Asinaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- habeo unde istuc tibi quod poscis dem; sed in leges meas
- dabo, uti scire possis, perpetuom annum hunc mihi uti serviat
- nec quemquam interea alium admittat prorsus quam me ad se virum.
- Quin, si tu voles, domi sérvi qui sunt castrabo viros.
- postremo ut voles nos esse, syngraphum facito adferas;
- ut voles, ut tibi lubebit, nobis legem imponito:
- modo tecum una argentum adferto, facile patiar cetera.
- portitorum símillumae sunt ianuae lenoniae:
- si adfers, tum patent, si non est quod des, aedes non patent.—
- Interii, si non invenio ego illas viginti minas,
- et profecto, nisi illud perdo argentum, pereundum est mihi.
- nunc pergam ad forum atque experiar opibus, omni copia,
- supplicabo, exobsecrabo ut quemque amicum videro,
- dignos indignos adire atque experiri certumst mihi,†
- nam si mutuas non potero, certumst sumam faenore.—
- Hercle vero, Libane, nunc te meliust expergiscier
- atque argento comparando fingere fallaciam.
- iam diu est factúm quom discesti ab ero atque abiisti ad forum,
- igitur inveniundo argento ut fingeres fallaciam.
- ibi tu ad hoc diei tempus dormitasti in otio.