Asinaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Non tu scis? hic noster quaestus aucupi simillimust.
- auceps quando concinnavit aream, offundit cibum;
- aves adsuescunt: nécesse est facere sumptum qui quaerit lucrum;
- saepe edunt: semel si sunt captae, rem solvont aucupi.
- itidem hic apud nos: aedes nobis area est, auceps sum ego,
- esca est meretrix, lectus inlex est, amatores aves;
- bene salutando consuescunt, compellando blanditer,
- osculando, oratione vinnula, venustula.
- si papillam pertractavit, haud est ab re aúcupis;
- savium si sumpsit, sumere eum licet sine retibus.
- haecine te esse oblitum, in ludo qui fuisti tam diu?
- Tua ista culpa est, quae discipulum semidoctum abs te amoves.
- Remeato audacter, mercedem sí eris nactus: nunc abi.
- Mane, mane, audi. dic, quid me aequom censes pro illa tibi dare,
- annum hunc ne cum quiquam alio sit?
- Tene? viginti minas;
- atque ea lege: si alius ad me prius attulerit, tu vale.
- At ego est etiam prius quam abis quod volo loqui.
- Dic quod lubet.
- Non omnino iam perii, est relicuom quo peream magis.