Asinaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. quin tu abs te socordiam omnem reice et segnitiem amove
  2. atque ad ingenium vetus versutum te recipis tuom.
  3. serva erum, cave tú idem faxis alii quod servi solent,
  4. quí ad eri fraudationem callidum ingenium gerunt.
  5. unde sumam? quem intervortam? quo hanc celocem conferam?
  6. impetritum, inauguratumst: quovis admittunt aves,
  7. picus et cornix ab laeva, corvos parra ab dextera
  8. consuadent; certum herclest vostram consequi sententiam.
  9. sed quid hoc, quod picus ulmum tundit? non temerariumst.
  10. certe hercle ego quantum ex augurio éius pici intellego,
  11. aut mihi in mundo sunt virgae aut atriensi Saureae.
  12. sed quid illúc, quod exanimatus currit huc Leonida?
  13. metuo quom illic obscaevavit meae falsae fallaciae.
Leonida
  1. Vbi ego nunc Libanum requiram aut familiarem filium,
  2. ut ego illos lubentiores faciam quam Lubentiast?
  3. maximam praedam et triumphum eis adfero adventu meo.
  4. quando mecum pariter potant, pariter scortari solent,
  5. hanc quidem, quam nactus, praedam pariter cum illis partiam.
Lib.
  1. Illic homo aedis compilavit, more si fecit suo.
  2. vae illi, qui tam indiligenter observavit ianuam.