Asinaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Vbi illaec quae dedi ante?
- Abusa. nam si ea durarent mihi,
- mulier mitteretur ad te, numquam quicquam poscerem.
- diem aquam solem lunam noctem, haec argento non emo:
- ceterum quae volumus uti Graeca mercamur fide.
- quom a pistore panem petimus, vinum ex oenopolio,
- si aes habent, dant mercem: eadem nos discipulina utimur.
- semper oculatae manus sunt nostrae, credunt quod vident.
- vetus est: nihili coactiost — scis cuius. non dico amplius.
- Aliam nunc mi orationem despoliato praedicas,
- longe aliam, inquam, praebes nunc atque olim, quom dabam,
- aliam atque olim, quom inliciebas me ad te blande ac benedice.
- tum mi aedes quoque arridebant, cum ad te veniebam, tuae;
- me unice unum ex omnibus te atque illam amare aibas mihi;
- ubi quid dederam, quasi columbae pulli in ore ambae meo
- usque eratis, meo de studio studia erant vostra omnia,
- usque adhaerebatis: quod ego iusseram, quod volueram
- faciebatis, quod nolebam ac votueram, de industria
- fugiebatis, neque conari id facere audebatis prius.
- nunc neque quid velim neque nolim facitis magni, pessumae.