Asinaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. quasi piscis, itidemst amator lenae: nequam est, nisi recens;
  2. is habet sucum, is suavitatem, eum quo vis pacto condias,
  3. vel patinarium vel assum, verses quo pacto lubet:
  4. is dare volt, is se aliquid posci, nam ibi de pleno promitur;
  5. neque ille scit quid det, quid damni faciat: illi rei studet.
  6. volt placere sese amicae, volt mihi, volt pedisequae,
  7. volt famulis, volt etiam ancillis; et quoque catulo meo
  8. subblanditur novos amator, se ut quom videat gaudeat.
  9. vera dico: ad suom quemque hominem quaestum esse aequomst callidum.
Argyr.
  1. Perdidici istaec esse vera damno cum magno meo.
Clear.
  1. Si ecastor nunc habeas quod des, alia verba praehibeas;
  2. nunc quia nihil habes, maledictis te eam ductare postulas.
A.
  1. Non meum est.
C.
  1. Nec meum quidem edepol, ad te ut mittam gratiis.
  2. verum aetatis atque honoris gratia hoc fiet tui,
  3. quia nobis lucro fuisti potius quam decori tibi:
  4. si mihi dantur duo talenta argenti numerata in manum,
  5. hanc tibi noctem honoris causa gratiis dono dabo.
A.
  1. Quid si non est?
C.
  1. Tibi non esse credam, illa alio ibit tamen.