Asinaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. ego te dehinc ut merita es de me et mea re tractare exsequar,
  2. quom tu med ut meritus sum non tractas atque eicis domo.
Clear.
  1. Magis istuc percipimus lingua dici, quam factis fore.
Argyr.
  1. Solus solitudine ego ted atque ab egestate abstuli;
  2. solus si ductem, referre gratiam numquam potes.
Clear.
  1. Solus ductato, si semper solus quae poscam dabis;
  2. semper tibi promissum habeto hac lege, dum superes datis.
Argyr.
  1. Qui modus dandi? nam numquam tu quidem expleri potes;
  2. modo quom accepisti, haud multo post aliquid quod poscas paras.
Clear.
  1. Quid modist ductando, amando? numquamne expleri potes?
  2. modo remisisti, continuo iam ut remittam ad te rogas.
A.
  1. Dedi equidem quod mecum egisti.
C.
  1. Et tibi ego misi mulierem:
  2. par pari datum hostimentumst, opera pro pecunia.
A.
  1. Male agis mecum.
C.
  1. Quid me accusas, si facio officium meum?
  2. nam neque fictum usquamst neque pictum neque scriptum in poematis
  3. ubi lena bene agat cum quiquam amante, quae frugi esse volt.
Argyr.
  1. Mihi quidem te parcere aequomst tandem, ut tibi durem diu.
Clear.
  1. Non tu scis? quae amanti parcet, eadem sibi parcet parum.