Asinaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. ego edepol te faciam ut quae sis nunc et quae fueris scias.
  2. quae prius quam ístam adii atque amans ego animum méum isti dedi,
  3. sordido vitam oblectabas pane in pannis inopia,
  4. atque ea si érant, magnás habebas omnibus dis gratias;
  5. eadem nunc, cum est melius, me, cuius opera est, ignoras mala.
  6. reddam ego te ex fera fame mansuetem, me specta modo.
  7. nam isti quid suscenseam ipsi? nihil est, nihil quicquam meret;
  8. tuo facit iussu, tuo imperio paret: mater tu, eadem era es.
  9. té ego ulciscar, té ego ut digna es perdam atque ut de me meres.
  10. at scelesta viden ut ne id quidem, me dignum esse existumat
  11. quém adeat, quem conloquatur quoique irato supplicet?
  12. atque eccam inlecebra exit tandem; opinor hic ante ostium
  13. meo modo loquar quaé volam, quoniam intus non licitum est mihi.
Cleareta
  1. Vnum quodque istorum verbum nummis Philippis aureis
  2. non potest auferre hinc a me si quis emptor venerit;
  3. nec recte quae tu in nos dicis, aurum atque argentum merumst:
  4. fixus hic apud nós est animus tuos clavo Cupidinis.
  5. remigio veloque quantum poteris festina et fuge:
  6. quam magis té in altum capessis, tam aestus te in portum refert.
Argyr.
  1. Ego pol istum portitorem privabo portorio;