Asinaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- eidem homini, si quid recte curatum velis,
- mandes: moriri sese misere mavolet,
- quam non perfectum reddat quod promiserit.
- nam ego illud argentum tam paratum filio
- scio esse quam me hunc scipionem contui.
- sed quid ego cesso ire ad forum, quo inceperam?
- --- atque ibi manebo apud argentarium.—
- Sícine hoc fít? foras aédibus me éici?
- promerenti optume hocin preti redditur?
- bene merenti mala es, male merenti bona es;
- at malo cum tuo, nam iam ex hoc loco
- íbo ego ad trés viros vóstraque ibi nómina
- faxo erunt, capitis te perdam ego et filiam,
- pérlecebrae, pérmities, ádulescentum exitium.
- nám mare haud ést mare, vós mare acérrumum;
- nam in mari repperi, hic elavi bonis.
- ingrata atque inrita esse omnia intellego
- quae dedi et quod bene feci, at posthac tibi
- mále quod potero fácere faciam, méritoque id faciám tuo.
- ego pol te redigam eodem unde orta es, ad egestatis terminos,