Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. quod omnis homines facere oportet, dum id modo fiat bono.
  2. nunc Amphitruonem volt deludi meus pater: faxo probe
  3. iam hic deludetur, spectatores, vobis inspectantibus.
  4. capiam coronam mi in caput, adsimulabo me esse ebrium;
  5. atque illuc sursum escendero: inde optume aspellam virum
  6. de supero, cum huc accesserit; faciam ut sit madidus sobrius.
  7. deinde illi actutum sufferet suos servos poenas Sosia:
  8. eum fécisse ille hodie arguet quae ego feceró hic. quid mea?
  9. meo me aéquomst morigerum patri, eius studio servire addecet.
  10. sed eccum Amphitruonem, advenit; iam ille hic deludetur probe,
  11. siquidém vos voltis auscultando operam dare.
  12. ibo intro, ornatum capiam qui potis decet;
  13. dein susum ascendam in tectum, ut illum hinc prohibeam.
Amphitrvo
  1. Naúcratem quem cónvenire vólui, in navi nón erat,
  2. neque domi neque in urbe invenio quemquam qui illum viderit.
  3. nam omnis plateas perreptavi, gymnasia et myropolia;
  4. apud emporium atque in macello, ín palaestra atque in foro,
  5. in medicinis, in tonstrinis, apud omnis aedis sacras
  6. sum defessus quaeritando: nusquam invenio Naucratem.
  7. nunc domum ibo atque ex uxore hánc rem pergam exquirere,