Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. quis fuerit quem propter corpus suom stupri compleverit.
  2. nam me, quam illam quaestionem inquisitam hodie amittere,
  3. mortuom satiust. sed aedis occluserunt. eugepae,
  4. pariter hoc fit atque ut alia facta sunt. feriam foris.
  5. aperite hoc. heus, ecquis hic est? ecquis hoc aperit ostium?
Mercvrivs
  1. Quís ad fores est?
Amph.
  1. Égo sum.
Merc.
  1. Quid ego sum.
Amph.
  1. Íta loquor.
Merc.
  1. Tibi Iúppiter
  2. dique omnes irati certo sunt, qui sic frangas fores.
Amph.
  1. Quo modo?
Merc.
  1. Eo modo, ut profecto vivas aetatem miser.
Amph.
  1. Sosia.
Merc.
  1. Ita, sum Sosia, nisi me esse oblitum existimas.
  2. quid nunc vis?
Amph.
  1. Sceleste, at etiam quid velim, id tu me rogas?
Merc.
  1. Ita, rogo. paene effregisti, fatue, foribus cardines.
  2. an foris censebas nobis publicitus praeberier?
  3. quid me aspectas, stolide? quid nunc vis tibi? aut quis tu es homo?