Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. nunc tu divine húc fac adsis Sosia
  2. (audis quae dico, tam etsi praesens non ades),
  3. fac Amphitruonem ádvenientem ab aedibus
  4. ut abigas; quovis pacto fac commentus sis.
  5. volo déludi illunc, dum cum hac usuraria
  6. uxore nunc mihi morigero. haec curata sint
  7. fac sis, proinde adeo ut velle med intellegis,
  8. atque ut ministres mihi, mihi cum sacruficem.
Mercvrivs
  1. Concédite atque abscédite omnes, dé via decédite,
  2. nec quísquam tam audax fúat homo, qui óbviam obsistát mihi.
  3. nam mihi quidem hercle qui minus liceat deo minitarier
  4. populo, ni decedat mihi, quam servolo in comoediis?
  5. ille návem salvam nuntiat aut irati adventum senis:
  6. ego sum Iovi dicto audiens, eius iussu nunc huc me adfero.
  7. quam ob rem mihi magis par est via decedere et concedere.
  8. pater vocat me, eum sequor, eius dicto imperio sum audiens;
  9. ut filium bonum patri esse oportet, itidem ego sum patri.
  10. amanti subparasitor, hortor, adsto, admoneo, gaudeo.
  11. si quid patri volup est, voluptas ea mi multo maxumast.
  12. amat: sapit; recte facit, animo quando obsequitur suo,