Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. atque ita servom par videtur frugi sese instituere:
  2. proinde eri ut sint, ipse item sit; voltum e voltu comparet:
  3. tristis sit, si eri sint tristes; hilarus sit, si gaudeant.
  4. sed age responde: iam vos rediistis in concordiam?
Ivpp.
  1. Derides, qui scis haec dudum me dixisse per iocum.
Sos.
  1. An id ioco dixisti? équidem serio ac vero ratus.
Ivpp.
  1. Habui expurigationem; facta pax est.
Sos.
  1. Optume est.
Ivpp.
  1. Ego rem divinam intus faciam, vota quae sunt.
Sos.
  1. Censeo.
Ivpp.
  1. Tu gubernatorem a navi huc evoca verbis meis
  2. Blepharonem, qui re divina facta mecum prandeat.
Sos.
  1. Iam hic ero, cum illic censebis esse me.—
Ivpp.
  1. Actutum huc redi.
Alc.
  1. Numquid vis, quin abeam iam intro, ut apparentur quibus opust?
Ivpp.
  1. I sane, et quantum potest parata fac sint omnia.
Alc.
  1. Quin venis quando vis intro? faxo haud quicquam sit morae.—
Ivpp.
  1. Recte loquere et proinde diligentem ut uxorem decet.
  2. iam hisce ambo, et servos et era, frustra sunt duo,
  3. qui me Amphitruonem rentur esse: errant probe.