Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. verum irae si quae forte eveniunt huius modi
  2. inter eos, rursum si reventum in gratiam est,
  3. bis tanto amici sunt inter se quam prius.
Alc.
  1. Primum cavisse oportuit ne diceres,
  2. verum eadem si isdem purgas mi, patiunda sunt.
Ivpp.
  1. Iube véro vasa pura adornari mihi,
  2. ut quae ápud legionem vota vovi, si domum
  3. rediissem salvos, ea ego exsolvam omnia.
Alc.
  1. Ego istuc curabo.
Ivpp.
  1. Evocate huc Sosiam;
  2. gubernatorem qui in mea navi fuit
  3. Blepharonem arcessat, qui nobiscum prandeat.
  4. is adeo --- inpransus ludificabitur,
  5. cum ego Amphitruonem collo hinc obstricto traham.
Alc.
  1. Mirum quid solus secum secreto ille agat.
  2. atque aperiuntur aedes. exit Sosia.
Sosia
  1. Ámphitruo, assum. sí quid opus est, impera, imperium éxequar.
Ivpp.
  1. Sosia, optume advenis.
Sos.
  1. Iam pax est inter vos duos?
  2. nam quia vos tranquillos video, gaudeo et volup est mihi.