Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. hoc quoque etiam mihi pater in mandatis dedit,
  2. ut conquaestores fierent histrionibus:
  3. qui sibi mandasset delegati ut plauderent
  4. quive quo placeret alter fecisset minus,
  5. eius órnamenta et corium uti conciderent.
  6. mirari nolim vos, quapropter Iuppiter
  7. nunc histriones curet; ne miremini:
  8. ipse hanc acturust Iuppiter comoediam.
  9. quid? admirati estis? quasi vero novom
  10. nunc proferatur, Ióvem facere histrioniam;
  11. etiam, histriones anno cum in proscaenio hic
  12. Iovem invocarunt, venit, auxilio is fuit.
  13. praeterea certo prodit in tragoedia.
  14. hanc fabulam, inquam, hic Iuppiter hodie ipse aget,
  15. et ego una cum illo. nunc vos animum advortite,
  16. dum huius argumentum éloquar comoediae.
  17. Haec urbs est Thebae. in illisce habitat aedibus
  18. Amphitruo, natus Argis ex Argo patre,
  19. quicum Alcumena est nupta, Electri filia.
  20. is nunc Amphitruo praefectust legionibus,