Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. reges quo veniant et di, non par arbitror.
  2. quid igitur? quoniam hic servos quoque partes habet,
  3. faciam sit, proinde ut dixi, tragicomoedia.
  4. nunc hoc me orare a vobis iussit Iuppiter,
  5. ut conquaestores singula in subsellia
  6. eant per totam caveam spectatoribus,
  7. si cui favitores delegatos viderint,
  8. ut is in cavea pignus capiantur togae;
  9. sive quí ambissint palmam histrionibus
  10. sive cuíquam artifici, si per scriptas litteras
  11. sive qui ípse ambissit seu per internuntium,
  12. sive adeo aediles perfidiose cui duint,
  13. sirempse legem iussit esse Iuppiter,
  14. quasi mágistratum sibi alterive ambiverit.
  15. virtute dixit vos victores vivere,
  16. non ambitione neque perfidia: qui minus
  17. eadem histrioni sit lex quae summo viro?
  18. virtute ambire oportet, non favitoribus.
  19. sat habet favitorum semper qui recte facit,
  20. si illis fides est quibus est ea res in manu.