Amphitruo
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- nam cum Telobois bellum est Thebano poplo.
- is prius quam hinc abiit ipsemet in exercitum,
- gravidam Alcumenam úxorem fecit suam.
- nam ego vos novisse credo iam ut sit páter meus,
- quam liber harum rerum multarum siet
- quantusque amator sit quod complacitum est semel.
- is amare occepit Alcumenam clam virum
- usuramque eius corporis cepit sibi,
- et gravidam fecit is eam compressu suo.
- nunc de Alcumena ut rem teneatis rectius,
- utrimque est gravida, et ex viro et ex summo Iove.
- et meus pater nunc intus hic cum illa cubat,
- et haec ob eam rem nox est facta longior,
- dum cum illa quacum volt voluptatem capit;
- sed ita adsimulavit se, quasi Amphitruo siet.
- nunc ne hunc ornatum vos meum admiremini,
- quod ego huc processi sic cum servili schema:
- veterem atque antiquam rem novam ad vos proferam,
- propterea ornatus in novom incessi modum.
- nam méus pater intus núnc est eccum Iuppiter;