Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Aut pol haec praestigiatrix multo mulier maxima est
  2. aut pateram hic inesse oportet.
Amph.
  1. Agedum, exsolve cistulam.
Sos.
  1. Quid ego istam exsolvam? obsignatast recte, res gesta est bene:
  2. tu peperisti Ámphitruonem, ego alium peperi Sosiam;
  3. nunc si patera pateram peperit, omnes congeminavimus.
Amph.
  1. Certum est aperire atque inspicere.
Sos.
  1. Vide sis signi quid siet,
  2. ne posterius in me culpam conferas.
Amph.
  1. Aperi modo;
  2. nam haec quidem nos delirantis facere dictis postulat.
Alc.
  1. Vnde haec igitur est nisi abs te quae mihi dono data est?
Amph.
  1. Opus mi est istuc exquisito.
Sos.
  1. Iuppiter, pro Iuppiter.
Am.
  1. Quid tibi est?
S.
  1. Hic patera nulla in cistulast.
AM.
  1. Quid ego audio?
Sos.
  1. Id quod verúmst.
Amph.
  1. At cum cruciatu iam, nisi apparet, tuo.
Al.
  1. Haec quidem apparet.