Amphitruo
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Quis igitur tibi dedit?
- Qui me rogat.
- Me captas, quia tute ab navi clanculum huc alia via
- praecucurristi, atque hinc pateram tute exemisti atque eam
- huic dedisti, post hanc rursum óbsignasti clanculum.
- Ei mihi, iam tu quoque huius adiuvas insaniam?
- ain heri nos advenisse huc?
- Aio, adveniensque ilico
- me salutavisti, et ego te, et osculum tetuli tibi.
- Iam illud non placet principium de osculo.
- Perge exsequi.
- Lavisti.
- Quid postquam lavi?
- Accubuisti.
- Euge optime.
- nunc exquire.
- Ne interpella. perge porro dicere.
- Cena adposita est; cenavisti mecum, ego accubui simul.
- In eodem lectó?
- In eodem.