Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Secede huc tu, Sosia,
  2. enim vero illud praeter alia mira miror maxime,
  3. si haec habet páteram illam.
Sos.
  1. An etiam credis id, quae in hac cistellula
  2. tuo signo obsignata fertur?
Amph.
  1. Salvom signum est?
Sos.
  1. Inspice.
Amph.
  1. Recte, ita est ut obsignavi.
Sos.
  1. Quaeso, quin tu istanc iubes
  2. pro cerrita circumferri?
Amph.
  1. Edepol qui facto est opus;
  2. nam haec quidem edepol laruarum plenast.
Alc.
  1. Quid verbis opust?
  2. em tibi pateram, eccam.
Am.
  1. Cedo mi.
Alc.
  1. Age aspice huc sis nunciam
  2. tu qui quae facta infitiare; quem égo iam hic convincam palam.
  3. estne haec patera, qua donatu'sdonatus es illi?
Amph.
  1. Summe Iuppiter,
  2. quid ego video? haec ea est profecto patera. perii, Sosia.