Amphitruo
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- plurimum credo et scio istaec facta proinde ut proloquor.
- Tun me heri advenisse dicis?
- Tun te abiisse hodie hinc negas?
- Nego enim vero, et me advenire nunc primum aio ad te domum.
- Obsecro, etiamne hoc negabis, te auream pateram mihi
- dédisse dono hodié, qua te illi donatum esse dixeras?
- Neque edepol dedi neque dixi; verum ita animatus fui
- itaque nunc sum, ut ea te patera donem. sed quis istúc tibi
- dixit?
- Ego equidem ex te audivi et ex tua accepi manu
- pateram.
- Mane, mane, obsecro te. nimis demiror, Sosia,
- qui illaec illic me donatum esse aurea patera sciat,
- nisi tu dudum hanc convenisti et narravisti haec omnia.
- Neque edepol ego dixi neque istam vidi nisi tecum simul.
- Quid hoc sit hominis?
- Vin proferri pateram?
- Proferri volo.
- Fiat. heus tu, Thessala, intus pateram proferto foras,
- qua hódie meus vir donavit me.