Amphitruo
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- An etiam id tu scis?
- Quippe qui éx te audivi, ut urbem maximam
- expugnavisses regemque Pterelam tute occideris.
- Egone istuc dixi?
- Tute istic, etiam adstante hoc Sosia.
- Audivistin tu me narrare haec hodie?
- Vbi ego audiverim?
- Hanc roga.
- Me quidem praesente numquam factum est, quod sciam.
- Mirum quin te adversus dicat.
- Sosia, age me huc aspice.
- Specto.
- Vera volo loqui te, nolo adsentari mihi.
- audivistin tu hodie me illi dicere ea quae illa autumat?
- Quaeso edepol, num tu quoque etiam insanis, quom id me interrogas,
- qui ipsus equidem nunc primum istanc tecum conspicio simul?
- Quid nunc, mulier? audin illum?
- Ego véro, ac falsum dicere.
- Neque tu illi neque mihi viro ipsi credis?
- Eo fit quia mihi