Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Quid vis fieri?
  2. non tu scis? Bacchae bacchanti si velis advorsarier,
  3. ex insana insaniorem facies, feriet saepius;
  4. si obsequare, una resolvas plaga.
Amph.
  1. At pol qui certa res
  2. hanc est obiurgare, quae me hódie advenientem domum
  3. noluerit salutare.
Sos.
  1. Inritabis crabrones.
Amph.
  1. Tace.
  2. Alcumena, unum rogare te volo.
Alc.
  1. Quid vis roga.
Amph.
  1. Num tibi aut stultitia accessit aut superat superbia?
Alc.
  1. Qui istuc in mentemst tibi ex me, mi vir, percontarier?
Amph.
  1. Quia salutare advenientem me solebas antidhac,
  2. appellare, itidem ut pudicae suos viros quae sunt solent.
  3. eo more expertem te factam adveniens offendi domi.
Alc.
  1. Ecastor equidem te certo heri advenientem ílico,
  2. et salutavi et valuissesne usque exquisivi simul,
  3. mi vir, et manum prehendi et osculum tetuli tibi.
Sos.
  1. Tun heri hunc salutavisti?