Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. quid animi habeam? sed quid huc vos revortimini tam cito?
  2. an te auspicium commoratum est an tempestas continet
  3. qui non abiisti ad legiones, ita uti dudum dixeras?
Am.
  1. Dudum? quam dudum istuc factum est?
Al.
  1. Temptas. iam dudum, modo.
Amph.
  1. Qui istuc potis est fieri, quaeso, ut dicis: iam dudum, modo?
Alc.
  1. Quid enim censes? te ut deludam contra lusorem meum,
  2. qui nunc primum te advenisse dicas, modo qui hinc abieris.
Amph.
  1. Haec quidem deliramenta loquitur.
Sos.
  1. Paulisper mane,
  2. dum edormiscat unum somnum.
Amph.
  1. Quaene vigilans somniat?
Alc.
  1. Equidem ecastor vigilo, et vigilans id quod factum est fabulor.
  2. nam dudum ante lucem et istunc et te vidi.
Amph.
  1. Quo in loco?
Al.
  1. Hic in aedibús ubi tu habitas.
Am.
  1. Numquam factum est.
S.
  1. Non taces?
  2. quid si e portu navis huc nos dormientis detulit?
Amph.
  1. Etiam tu quoque adsentaris húic?