Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Et te quoque etiam, Sosia.
Sos.
  1. Amphitruo, speravi ego istam tibi parituram filium;
  2. verum non est puero gravida.
Amph.
  1. Quid igitur?
Sos.
  1. Insania.
Alc.
  1. Equidem sana sum et deos quaeso, ut salva pariam filium.
  2. verum tu malum mágnum habebis, si hic suom officium facit:
  3. ob istuc omen, ominator, capies quod te condecet.
Sos.
  1. Enim vero praegnati oportet et malum et malum dari,
  2. ut quod obrodat sit, animo si male esse occeperit.
Amph.
  1. Tu me heri hic vidisti?
Alc.
  1. Ego, inquam, si vis decies dicere.
Am.
  1. In somnis fortasse.
Al.
  1. Immo vígilans vigilantem.
Am.
  1. Ei misero mihi.
Sos.
  1. Quid tibi est?
Amph.
  1. Delirat uxor.
Sos.
  1. Atra bili percita est.
  2. nulla res tam delirantis homines concinnat cito.
Amph.
  1. Vbi primum tibi sensisti, mulier, impliciscier?