Amphitruo
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- numquam edepol tu mihi divini creduis post hunc diem,
- ní ego illi puteo, si occepso, ánimam omnem intertraxero.
- Sequere hac me modo; alium ego isti rei allegabo, ne time.
- Magis nunc me meum officium facere, si huic eam advorsum, arbitror.
- Amphitruo uxorem salutat laetus speratam suam,
- quam omnium Thebis vir unam esse optimam diiudicat,
- quamque adeo cives Thebani vero rumiferant probam.
- valuistin usque? exspectatun advenio?
- Haud vidi magis.
- exspectatum eum salutat magis haud quicquam quam canem.
- Et quom te †gravidam et quom te pulchre plenam aspicio, gaudeo.
- Obsecro ecastor, quid tu me deridiculi gratia
- sic salutas atque appellas, quasi dudum non videris
- quasique nunc primum recipias te domum huc ex hostibus?
- atque me nunc proinde appellas quasi multo post videris?
- Immo equidem te nisi nunc hodie nusquam vidi gentium.
- Cur negas?
- Quia vera didici dicere.
- Haud aequom facit
- qui quod didicit id dediscit. an periclitamini