Amphitruo
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Meus vir hic quidem est.
- Séquere hac tu me.
- Nam quid ille revortitur
- qui dudum properare se aibat? án ille me temptat sciens
- atque id se volt experiri, suom abitum ut desiderem?
- ecastor med haud invita se domum recipit suam.
- Amphitruo, redire ad navem meliust nos.
- Qua gratia?
- Quia domi daturus nemo est prandium advenientibus.
- Qui tibi nunc istuc in mentemst?
- Quia enim sero advenimus.
- Qui?
- Quia Alcumenam ante aedis stare saturam intellego.
- Gravidam ego illanc hic reliqui quóm abeo.
- Ei perii miser.
- Quid tibi est?
- Ad aquam praebendam commodum adveni domum,
- decumo post mense, ut rationem te putare intellego.
- Bono animo es.
- Scin quam bono animo sim? si situlam cepero,